Rozmiar: 15909 bajtów

- 25 -

1331. Juni 24.

In nomine domini amen. Quoniam ut ait apostolus, Omnes ante tribunal comparere nos oportet et reddere de factis proprijs racionem, Ideo necessarium est et utilitati propinqum, legittimas acciones que memorie indigent, poni in ore testium et litterarum testimonio perhennari. Noverint igitur universi tam presentes quam posteri, ad quorum audienciam tenor presenciurn pervenerit litterarum, Quia Theodricus Sutor cuncta terrena sollerter perspiciens, ipsa vero vana ac ludibria recognoscens, suis heredibus distributis partibus, sperans per filiam suam Cristinam anime sue et uxoris eius refrigerium percipere hic Theodricus dictus dives, compos mentis et corporis, Coram nobis Consulibus Rathyboriensibus, scilicet Tytussone, Arnoldo de Ribnik, Tyczkone Libkindi. Theodrico de Keczczyr, Heynmanno de Czudicz, Ceterisque Juratis Hermanno Ysaldi, Nycolao de Husswczm, ac alijs quam plurimis fide dignis, non coactus, non compulsus nec aliqua racione devictus, verum eciam ex matura deliberacione ipsius, dicte Cristine totique conventui Sanctimonialium, Cenobio Sancti spiritus in Rathybor constituto, ortum situm in platea que wlgariter nominatur breytegasse circumforencialiter prolixum et latum ceu ipsum longo tempore tenuit, rite ac racionabiliter Jure hereditario perpetue possidendam (sic) contulit, tradidit et donavit. Sic quod iam dictus conventus ortum prefatum ex parte omnium heredum inpediencium seu litigancium pacifice resideat (sic) ac quiete, tali tamen condicione, ut pro ipsis prenominatis videlicet Theodrico et eius coniuge, prelibatus conventus preces ad deum fundere studeat humiles et devotas, quibus mediantibus valeant pertingere eterne (sic) luminis claritatem. Ut autem hec omnia perpetue sine qualibet nepharia attemptacione maneant in convulsa, presentes litteras super hijs memoriter conscribi fecimus ac nostri Sigilli munimine efficaciter roborari. Datum Rathybor Anno domini Millesimo Trecentesimo Tricesimo primo in die beati Johannis Baptiste.

Mit dem beschädigten Siegel der Stadt Ratibor an rother Seide. — Nach Linge's Schulschriften S. 117 vermachte auch im J 1333 eine Bürgerin Namens Gertrud dem Jungfrauenkloster einen Garten nebst einer Bäckerbank in ihrem letzten Willen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów